13Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
16Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
18ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:
22quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
23Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
26Labia deosculabitur qui recta verba respondet.