8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.
9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
10Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
11Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
12Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
13Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.
14Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.
15Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
16Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
17Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam,
18quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:
19ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.
20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:
21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:
23quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
24Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:
25ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
26Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:
27si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
28Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.