Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 20

PROVERBIORUM 20:3-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
7Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
16Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.

Read PROVERBIORUM 20PROVERBIORUM 20
Compare PROVERBIORUM 20:3-17PROVERBIORUM 20:3-17