Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 20:3-17 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 20:3-17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
PROVERBIORUM 20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598