Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 1

PROVERBIORUM 1:12-33

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;
13omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:
14sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:
21in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
29eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Read PROVERBIORUM 1PROVERBIORUM 1
Compare PROVERBIORUM 1:12-33PROVERBIORUM 1:12-33