9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
16Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
20De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.