Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 18

PROVERBIORUM 18:13-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
16Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
20De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

Read PROVERBIORUM 18PROVERBIORUM 18
Compare PROVERBIORUM 18:13-22PROVERBIORUM 18:13-22