19Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.
20Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
21Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
24Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
25Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
26Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
27Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
28Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
29Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
30Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.
31Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.