4Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
5Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
7Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.