Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 11

PROVERBIORUM 11:24-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
27Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.
29Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
30Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.

Read PROVERBIORUM 11PROVERBIORUM 11
Compare PROVERBIORUM 11:24-30PROVERBIORUM 11:24-30