Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PRIMUS MACCHABEORUM

PRIMUS MACCHABEORUM 2

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin:
2et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis:
3et Simonem, qui cognominabatur Thasi:
4et Judam, qui vocabatur Machabæus:
5et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Jonathan, qui cognominabatur Apphus:
6hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.
7Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
8Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis.
9Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
10Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus?
11Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
12Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
13Quo ergo nobis adhuc vivere?
14Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
15Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.
16Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
17Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus:
18ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.

19Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus:
20ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum:
21propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei:
22non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via.
23Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis:
24et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram:
25sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit:
26et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
27Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
28Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
29Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum:
30et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala.
31Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
32Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum,
33et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
34Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
35Et concitaverunt adversus eos prælium.
36Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,

37dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos.
38Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
39Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
40Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
41Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
42Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege:
43et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
44Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
45Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras:
46et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël: et in fortitudine.
47Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum:
48et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori.
49Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis.
50Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
51et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
52Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam?
53Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti.
54Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.

55Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
56Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.
57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.
58Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.
59Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
60Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
61Et ita cogitate per generationem et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
62Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est:
63hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
64Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis.
65Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
66Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
67Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri.
68Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.
69Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
70Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.