Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 10

MARCUM 10:25-34

Help us?
Click on verse(s) to share them!
25Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
27Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
34et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.

Read MARCUM 10MARCUM 10
Compare MARCUM 10:25-34MARCUM 10:25-34