Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 2

LUCAM 2:21-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
23sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:
24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo.
26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
29Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:

Read LUCAM 2LUCAM 2
Compare LUCAM 2:21-29LUCAM 2:21-29