Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 24

LUCAM 24:3-19

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
6non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
7dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8Et recordatæ sunt verborum ejus.
9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
14Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
15Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
18Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
19Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:

Read LUCAM 24LUCAM 24
Compare LUCAM 24:3-19LUCAM 24:3-19