Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 24:3-19 in Latin

Help us?

LUCAM 24:3-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8 Et recordatæ sunt verborum ejus.
9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
LUCAM 24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598