Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 18

LIBER NUMERI 18:12-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
13Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
14Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
15Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
16cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
17Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
18Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt.
19Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
20Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
22ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

Read LIBER NUMERI 18LIBER NUMERI 18
Compare LIBER NUMERI 18:12-24LIBER NUMERI 18:12-24