Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 14

LIBER NUMERI 14:22-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
22Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ,
23non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
24Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
25Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.
26Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
27Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi.
28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
29In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
30non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.
31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.
32Vestra cadavera jacebunt in solitudine.

Read LIBER NUMERI 14LIBER NUMERI 14
Compare LIBER NUMERI 14:22-32LIBER NUMERI 14:22-32