Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 9

LEVITICUS 9:15-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
16fecit holocaustum,
17addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
18Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
20posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare,
21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
22Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.

Read LEVITICUS 9LEVITICUS 9
Compare LEVITICUS 9:15-22LEVITICUS 9:15-22