2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:
4duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
5Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.
6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:
10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:
13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:
14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
19Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
20Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
21Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
23Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
27Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: