Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 23

LEVITICUS 23:3-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:
11qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.

Read LEVITICUS 23LEVITICUS 23
Compare LEVITICUS 23:3-11LEVITICUS 23:3-11