Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 18

LEVITICUS 18:15-28

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
19Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.
20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
26Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
27Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.

Read LEVITICUS 18LEVITICUS 18
Compare LEVITICUS 18:15-28LEVITICUS 18:15-28