Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 13

LEVITICUS 13:11-25

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.
12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
15tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
16Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
17considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
18Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
19et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere.
21Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:
22et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ;
23sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
24Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
25considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.

Read LEVITICUS 13LEVITICUS 13
Compare LEVITICUS 13:11-25LEVITICUS 13:11-25