Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 21

IOHANNEM 21:4-10

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
5Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
6Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
7Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
8Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
9Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
10Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

Read IOHANNEM 21IOHANNEM 21
Compare IOHANNEM 21:4-10IOHANNEM 21:4-10