Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - II REGUM - II REGUM 10

II REGUM 10:23-27

Help us?
Click on verse(s) to share them!
23Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli.
24Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
25Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal,
26et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,
27et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.

Read II REGUM 10II REGUM 10
Compare II REGUM 10:23-27II REGUM 10:23-27