Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - I REGUM - I REGUM 8

I REGUM 8:39-45

Help us?
Click on verse(s) to share them!
39tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
40ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
41Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
42extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
43tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
44Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo,
45et exaudies in cælo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.

Read I REGUM 8I REGUM 8
Compare I REGUM 8:39-45I REGUM 8:39-45