Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - I REGUM - I REGUM 22

I REGUM 22:43-47

Help us?
Click on verse(s) to share them!
43Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
44Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
45Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
46Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
47Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.

Read I REGUM 22I REGUM 22
Compare I REGUM 22:43-47I REGUM 22:43-47