Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 8

ECCLESIASTES 8:9-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
10Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
13Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
14Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
15Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.

Read ECCLESIASTES 8ECCLESIASTES 8
Compare ECCLESIASTES 8:9-15ECCLESIASTES 8:9-15