Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 5

ECCLESIASTES 5:1-7

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui.
2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
3Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
6Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.
7Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii;

Read ECCLESIASTES 5ECCLESIASTES 5
Compare ECCLESIASTES 5:1-7ECCLESIASTES 5:1-7