1Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,
2et laudavi magis mortuos quam viventes;
3et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
5Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
6Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
7Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
9Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.
10Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?