13omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
14Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
15Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
16Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem:
17et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
18Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
19Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
20et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.