Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ECCLESIASTES - ECCLESIASTES 2

ECCLESIASTES 2:21-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
22Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
23Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est?
24Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.

Read ECCLESIASTES 2ECCLESIASTES 2
Compare ECCLESIASTES 2:21-24ECCLESIASTES 2:21-24