Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - CANTICUM CANTICORUM - CANTICUM CANTICORUM 4

CANTICUM CANTICORUM 4:7-16

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
8Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
12Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
15Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
16Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Read CANTICUM CANTICORUM 4CANTICUM CANTICORUM 4
Compare CANTICUM CANTICORUM 4:7-16CANTICUM CANTICORUM 4:7-16