Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 27

ACTUUM APOSTOLORUM 27:27-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
28Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
29Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
31dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
32Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere.
33Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
35Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
36Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
37Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.
38Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
40Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.
41Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
42Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
43Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:

Read ACTUUM APOSTOLORUM 27ACTUUM APOSTOLORUM 27
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 27:27-43ACTUUM APOSTOLORUM 27:27-43