Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 23

ACTUUM APOSTOLORUM 23:21-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
21tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
22Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
24et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
25(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
27Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
30Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 23ACTUUM APOSTOLORUM 23
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 23:21-30ACTUUM APOSTOLORUM 23:21-30