Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 20

ACTUUM APOSTOLORUM 20:5-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
9Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
15Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
17A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 20ACTUUM APOSTOLORUM 20
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 20:5-17ACTUUM APOSTOLORUM 20:5-17