Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 20

ACTUUM APOSTOLORUM 20:10-18

Help us?
Click on verse(s) to share them!
10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
15Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
17A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.
18Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

Read ACTUUM APOSTOLORUM 20ACTUUM APOSTOLORUM 20
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 20:10-18ACTUUM APOSTOLORUM 20:10-18