26Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
27Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
29Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:
30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?