8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:
16Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
17ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.