Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 16

ROMANOS 16:19-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
24Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

Read ROMANOS 16ROMANOS 16
Compare ROMANOS 16:19-24ROMANOS 16:19-24