Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 88:9-16 in Latin

Help us?

PSALMORUM 88:9-16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
PSALMORUM 88 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598