Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 88

PSALMORUM 88:9-16

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
16Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

Read PSALMORUM 88PSALMORUM 88
Compare PSALMORUM 88:9-16PSALMORUM 88:9-16