Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 88:7-13 in Latin

Help us?

PSALMORUM 88:7-13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
PSALMORUM 88 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598