Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 88

PSALMORUM 88:7-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:

Read PSALMORUM 88PSALMORUM 88
Compare PSALMORUM 88:7-13PSALMORUM 88:7-13