Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 68:11-32 in Latin

Help us?

PSALMORUM 68:11-32 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.
13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19 Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
25 Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:
32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
PSALMORUM 68 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598