Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 68

PSALMORUM 68:11-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
12Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.
13Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
14Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
15Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.
20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.
22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
26Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
30Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
31Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:
32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

Read PSALMORUM 68PSALMORUM 68
Compare PSALMORUM 68:11-32PSALMORUM 68:11-32