Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 3:2-8 in Latin

Help us?

PSALMORUM 3:2-8 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
PSALMORUM 3 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598