Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 3

PSALMORUM 3:2-8

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Read PSALMORUM 3PSALMORUM 3
Compare PSALMORUM 3:2-8PSALMORUM 3:2-8