Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 9:6-15 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 9:6-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.
9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
PROVERBIORUM 9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598