Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PROVERBIORUM - PROVERBIORUM 9

PROVERBIORUM 9:6-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
7Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.
9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
10Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
13Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
15ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:

Read PROVERBIORUM 9PROVERBIORUM 9
Compare PROVERBIORUM 9:6-15PROVERBIORUM 9:6-15