Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 3:2-15 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 3:2-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
PROVERBIORUM 3 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598